Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem cœli et terræ, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum-Christum, filium Dei unigenitum : Et ex Patre natum ante omnia sæcula : Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero : Genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem, descendit de cœlis : et incarnatus est de Spiritu Sancto, ex Maria Virgine : et Homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertiâ die secundùm Scripturas. Et ascenditin cœlum, sedet ad dexteram Patris. Et iterùm venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum Dominum, et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit : Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur : qui locutus est per Prophetas. Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecdesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum ; et vitam venturi sæculi.
Amen.