Cantic an ælez, Gloria in excelsis

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
L. Prud’homme, 1846  (p. 539)



CANTIC AN ÆLEZ.

Gloria in excelsis Deo : et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam, Domine Deus, rex cœlestis, Deus pater omnipotens ; Domine, fili unigenite, Jesu-Christe, Domine Deus, agnus Dei, filius Patris. Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniàm tu solus sanctus : Tu solus Dominus : Tu solus altissimus, Jesu-Christe : Cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen.