Seiz Psalm a binigen

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
L. Prud’homme, 1846  (p. 540-546)



AR SEIZ PSALM A BINIGEN.
Psalm 6.

Domine, ne in furore tuo arguas me : neque in ira tua corripias me.

Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum : sana me, Domine, quoniàm conturbata sunt ossa mea.

Et anima mea turbata est valde : sed tu, Domine, usquequò ?

Convertere, Domine, et eripe animam meam ; salvum me fac propter misericordiam tuam.

Quoniàm non est in morte qui memor sit tui : in inferno autem quis confitebitur tibi ?

Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas. noctes lectum meum : lacrymis meis stratum meum rigabo.

Turbatus est à furore oculus meus : inveteravi inter omnes inimicos meos.

Discedite à me, omnes quï operamini iniquitatem : quoniàm exaudivit Dommus vocem fletûs mei.

Exaudivit Dominus deprecationem meam : Dominus orationem meam suscepit.

Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei : convertantur et erubescant valdè velociter.

Gloria Patri, etc. :

Psalm 31.

Beati quorum remissæ sunt iniquitates : et quorum tecta sunt peccata.

Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum : nec est in spiritu ejus dolus.

Quoniàm tacui, inveteraverunt ossa mea : dùm clamarem totâ die.

Quoniàm die ac nocte gravata est super me manus tua : conversus sum in ærumna mea, dùm configitur spina.

Delictum meum cognitum tibi feci : et injustitiam meam non abscondi.

Dixi : Confitebor adversùm me injustitiam meam Domino : et tu remisisti impietatem peccati mei.

Pro hac orabit ad te omnis sanctus : in tempore opportuno.

Verumtamen in diluvio aquarum multarum : ad eum non approximabunt.

Tu es refugium meum à tribulatione quæ circumdedit me : exsultatio mea, erue me à circumdantibus me.

Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac quâ gradieris : firmabo super te oculos meos.

Nolite fieri sicut equus et mulus : quibus non est intellectus.

In chamo et fræno maxillas eorum constringe : qui non approximant ad te.

Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

Lætamini in Domino et exsultate, justi : et gloriamini, omnes recti corde.

Gloria Patri, etc.

Ps. Domine, ne in furore.... Quoniàm, paj. 486.

Psalm 50.

Miserere mei, Deus : secundùm magnam misericordiam tuam.

Et secundùm multitudinem miserationum tuarum : dele iniquitatem meam.

Ampliùs leva me ab iniquitate mea ; et a peccato meo munda me.

Quoniàm iniquitatem meam ego cognosco : et peccatum meum contra me est semper.

Tibi soli peccavi, et malum coram te feci : ut justificeris in sermonibus tuis et vincas, cùm judicaris.

Eccè enim in iniquitatibus conceptus sum : et in peccatis concepit me mater mea.

Eccè enim veritatem dilexisti : incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestâsti mihi.

Asperges me hyssopo, et mundabor : lavabis me, et super nivem dealbabor.

Auditui meo dabis gaudium et lætitiam : et exsultabunt ossa humiliata.

Averte faciem tuam à peccatis meis : et omnes iniquitates meas dele.

Cor mundum crea in me, Deus : et spiritum rectum innova in visceribus meis.

Ne projicias me à facie tua : et Spiritum Sanctum tuum ne auferas à me.

Redde mihi lætitiam salutari tui : et spiritu principali confirma me.

Docebo iniquos vias tuas : et impii ad te convertentur.

Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ : et exsultabit lingua mea justitiam tuam.

Domine, labia mea aperies : os meum annuntiabit laudem tuam.

Quoniàm si voluisses sacrificium, dedissem utiquè : holocaustis non detectaberis.

Sacrificium Deo spiritus contribulatus : cor contritum et humiliatum, Deus, non despipies.

Benignè fac, Domine, in bona voluntale tua Sion : ut ædificentur muri Jerusalem.

Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta : tunc imponent super altare tuum vitulos.

Gloria Patri, etc.

Psalm 101

Domine, exaudi orationem meam : et clamor meus ad te veniat.

Non avertas faciem tuam à me : in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam.

In qnacumque die invocavero te : velociter exaudi me.

Quia defecerunt sicut fumus dies mei : et ossa mea sicut cremium aruerunt.

Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum : quia oblitus sum comedere panem meum.

A voce gemitûs mei : adhæsit os meium carni meæ.

Similis factus sum pellicano solitudinis : factus sum sicut nicticorax in domicilio.

Vigilavi : et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

Tota die exprobrabant mihi inimici mei : et qui laudabant me adversùm me jurabant.

Quia cinerem tanquàm panem manducabam : et potum meum cum fletu miscebam.

A facie iræ et indignationis tuæ : quia elevans allisisti me.

Dies mei sicut umbra declinaverunt : et ego sicut fœnum arui.

Tu autem, Domine, in æternum permanes : et memoriale tuum in generationem et generationem.

Tu exsurgens misereberis Sion : quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus.

Quoniàm placuerunt servis tuis lapides ejus : et terræ ejus miserebuntur.

Et timebunt gentes nomen tuum, Domine : et omnes reges terræ gloriam tuam.

Quia ædificavit Dominus Sion : et videbitur in gloria sua.

Respesit in orationem humilium : et non sprevit precem eorum.

Scribantur hæc in generatione altera : et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.

Quia prospexit de excelso sancto suo : Dominus de cœlo in terram aspexit.

Ut audiret gemitus compeditorum : ut solveret filios interemptorum.

Ut annuntient in Sion nomen Domini : et laudem ejus in Jerusalem.

In conveniendo populos in unum : et reges, ut serviant Domino.

Respondit ei in via virtutis suæ : paucitatem dierum meorum nuntia mihi.

Ne revoces me in dimidio dierum meorum : in generationem et generationem anni tui.

Initio tu, Domine, terram fundisti : et opera manuum tuarum sunt cœli.

Ipsi peribunt, tu autem permanes : et omnes sicut vestimentum veterascent.

Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

Filii servorum tuorum habitabunt : et Sémen eorum in sæculom dirigetur.

Gloria Patri, etc.

Ps. De profundis, paj. 494.

Psalm 142.

Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua : exaudi me in tua justitia.

Ut non intres in judiciam cum servo tuo : quia non justificabitur in conspectu UiQ omnis vivens*

Quia persecutus est inimicus animam ræam : humiliavit in terra vitatn meam.

Collocavit me in obscuris sicut mortuos sæculi : et anxiatus est super me spiritus meus r in me turbatum est cor meum.

Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis : in factis manuum tuarum meditabar.

Expandi manus meas ad te : anima mea sicut terra sine aqua tibi.

Velociter exaudi me, Domine : defecit spiritus meus.

Non avertas faciem tuam à me : et similis ero descendentibus in lacum.

Auditam fac mibi manè misericordiam tuam : quia in te speravi.

Notam fac mihi viam in qua ambulem : quia ad te levavi animam meam.

Eripe me de inimicis meis, Domine ; ad te confugi : doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu.

Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam, propter nomen tuum : Domine, vivificabis me in sequitate tua.

Educes de tribulatione animam meam : et in misericordia tua disperdes inimicos meos.

Et perdes omnes qui tribulant animam meam : quoniàm ego servus tuus sum.

Gloria Patri, etc.