Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/566

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
534
gousperou


Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestræ non confundentur.

Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum : et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.

Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum : et eripiet eos.

Gustate et videte quoniàm suavis est Dominus : beatus vir qui sperat in eo.

Timete Dominum, omnes sancti ejus : quoniàm non est inopia timentibus eum.

Divites eguerunt, et esurierunt : inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.

Venite, filii, audite me : timorem Domini docebo vos.

Quis est homo qui vult vitam : diligit dies videre bonos ?

Prohibe linguam tuam à malo, et labia tua ne loquantur dolum.

Diverte a malo, et fac bonum : inquire pacem, et persequere eam.

Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.

Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.

Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos : et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.

Juxtà est Dominus his qui tribulato sunt corde : et humiles spiritu salvabit.

Multæ tribulationes justorum : et de omnibus his liberabit eos Dominus.

Custodit Dominus omnia ossa eorum : unum ex his non conteretur.

Mors peccatorum pessima : et qui oderunt justum delinquent.