Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/567

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
535
ar bloas.


Redimet Dominus animas servorum suorum : et non delinquent omnes qui sperant in eo.

Gloria Patri, etc.

Hymn.

O vos unanimes Christiadum chori,
Sanctorum tumulos et cineres Patrum,
Dulces exuvias, pignora cœlitum,
Lætis dicite cantibus.

Cœlo quandò piis æqua laboribus
Felices animæ gaudia possident,
Pœnarum sociis debita redditur
Hìc laus et decus ossibus.

Passìm sparsa Deus polliciti memor,
Custos, ne pereant, pignora colligit ;
Electosque suis providus aggerit
Aptandos lapides locis.

Quin et relliquias et tumulos sibi
Aras ipse Deus consecrat hostia ;
Conjungensque suis se caput artubus
Hos secum simul immolat.

Vos, quorum cineres supplicibus pia,
Tutum præsidium, plebs colit osculis ;
Si vos nostra movent, subsidium boni,
Vestris ferte clientibus.

Ut cùm nostra novis splendida dotibus,
Surget juncta choris spirituum caro,
Indivisa Trias sit Deus omnia
Nobis semper in omnibus. Amen.