Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/565

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
533
ar bloas.


Hymn.

O sacerdotum veneranda jura !
Cùm reum solvunt, Deus ipse solvit ;
Cùm ligant sontem, Deus ipse sontis
Vincula nectit.

Verba dùm promunt, populus fidelis
Excipit vocem, cupidus doceri,
Atque divinæ sacra verba legis
Mente recondit.

Dùm sacerdotes tua sacra tractant,
Christe, fac sacris quibus applicâsti,
Consonent mores, populique fiat
Forma sacerdos,

Luminis splendor, patris una proles,
Christe, te pronus veneretur orbis,
Qui sacerdotes per amoris almi
Flamen inungis. Amen.




GOUEL AR RELEGOU.

Ar 4 Ps. quenta eus a C’housperou ar zul, p. 496.

Psalm 33.

Benedicam Dominum in omni tempore : semper laus ejus in ore meo.

In Domino laudabitur anima mea : audiant mansueti, et lætentur.

Magnificate Dominum mecum : et exaltemus nomen ejus in idipsum.

Exquisivi Dominum, et exaudivit me : et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.