Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/520

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
488
ofiç an anaon.


Psalm 7.

Domine, Deus meus, in te speravi : salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me.

Nequandò rapiat ut leo animam meam : dùm non est qui redimat, neque qui salvum faciat.

Domine, Deus meus, si feci istud : si est iniquitas in manibus meis ;

Si reddidi retribuentibus mihi mala : decidam merito ab inimicis meis inanis ;

Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat, et conculcet in terra vitam meam : et gloriam meam in pulverem deducat.

Exsurge, Domine, in ira tua : et exaltare in finibus inimicorum meorum.

Et exsurge, Domine, Deus meus, in praecepto quod mandâsti : et synagoga populorum circumdabit te.

Et propter hanc in altum regredere : Dominus judicat populos.

Judica me, Domine, secundùm justitiam meam : et secundùm innocentiammeam super me.

Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum : scrutans corda et renes, Deus.

Justum adjutorium meum à Domino : qui salvos facit rectos corde.

Deus, judex justus, fortis et patiens : nunquid irascitur per singulos dies ?

Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit : arcum suum tetendit, et paravit illum.

Et in eo paravit vasa mortis : sagittas suas ardentibus effecit.

Eccè parturiit injustitiam : concepit dolorem, et peperit iniquitatem.