Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/521

Eus Wikimammenn
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
489
ofiç an anaon.


Lacum aperuit et effodit eum : et incidit in foveam quam fecit.

Convertetur dolor ejus in caput ejus : et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.

Confitebor Domino secundùm justitiam ejus : et psallam nomini Domini altissimi.

Requiem aeternam, etc.

℣. A porta inferi.

℟. Erue, Domine, animas eorum.

Pater noster.

Leçon j. Job. 7.

Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei. Quid est homo, quia magnificas eum, aut quid apponis erga eum cor tuum ? Visitas eum diluculò, et subitò probas illum. Usquequò non parcis mihi ; nec dimittis me ut glutiam salivam meam ? peccavi ; quid faciam tibi, o custos ho-minum ! Quarè posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ? Cur non tollis peccatum meum, et quarè non aufers iniquitatem meam ? Eccè nunc in pulvere dormiam ; et si manè me quæsieris, non subsistam.

℟. Credo quòd Redemptor meus vivit ; et in novissimo die de terra surrecturus sum. * Et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum. ℣. Quem visurus sum ego ipse, et non alius, etoculi mei conspecturi sunt. * Et.

Leçon ij. Job. 10.

Tædet animam meam vitæ meæ ; dimittam adversùm me eloquium meum ; loquar in amaritudine animae meæ. Dicam Deo  : Noli me condemnare. Indica mihi cur me ità judices. Nunquìd bonum tibi videtur si calumnieris me ; et