tus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
Amici mei et proximi mei : adversùm me appropinquaverunt et steterunt.
Et qui juxta me erant, de longè steterunt : et vim faciebant qui quærebant animam meam.
Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates : et dolos totà die meditabantur.
Ego autem tanquàm surdus non audiebam : et sicut mutus non aperiens os suum.
Et factus sum sicut homo non audiens : et non habens in ore suo redargutiones.
Quoniàm in te, Domine, speravi : tu exaudies me, Domine, Deus meus.
Quia dixi : nequando supergaudeant mihi inimici mei : et dùm commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
Quoniàm ego in flagella paratus sum : et dolor meus in conspectu meo semper.
Quoniàm iniquitatem meam annuntiabo : et cogitabo pro peccato meo.
Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt super me : et multiplicati sunt qui oderunt me iniquè.
Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi : quoniàm sequebar bonitatem.
Ne derelinquas me, Domine, Deus meus : ne discesseris à me.
Intende in adjutorium meum : Domine, Deus salutis meae.
Requiem æternam, etc.
Ant. Nequando rapiat ut leo animam meam, dùm non est qui redimat, neque qui salvum faciat.