Concede nos famulos tuos, quæsumus, Domine Deus ; perpetuâ mentis et corporis sanitate gaudere ; et gloriosâ beatæ Mariæ semper Virginis intercessione à presenti liberari tristitiâ, et æternâ perfrui lætitia. Per Dominum nostrum Jesum-Christum Filium tuum, qui teeum vivit et regnat in unitate Spiritûs-Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.
ætatus Sum in his quæ dicta sunt mihi : in
domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas : cujus participatio ejus in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in judicio : sedes super domum David.
Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem : et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tuà : et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos : loquebar pacem te.