Mont d’an endalc’had

Pajenn:Inisan - Buez St Fransez a Asiz, 1891.djvu/327

Eus Wikimammenn
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
— 319 —

Dum nil perenne cogitat,
Seseque culpis illigat.
Cœleste pulset ostium ;
Vitale tollat præmium,
Vitemus omne noxium,
Purgemus omne pessimum.
Præsta, Pater piissime,
Patrique compar unice,
Cum Spiritu Paraclito
Regnans per omne sæculum. Amen.

℣. Dirigatur, Domine, oratio mea.

℟. Sicut incensum in conspectu tuo.


KANTIK AR VERC’HEZ.


Magnificat anima mea Dominum,

Et exultavit spiritus meus * in Deo salutari meo.

Quia respexit humilitatem ancillæ suæ * ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

Quia fecit mihi magna qui potens est * et sanctum nomen ejus.

Et misericordia ejus a progenie in progenies * timentibus eum.

Fecit potentiam in brachio suo * dispersit superbos mente cordis sui.

Deposuit potentes de sede * et exaltavit humiles.

Esurientes implevit bonis * et divites dimisit inanes.

Suscepit Israël, puerum suum * recordatus misericordiæ suæ.

Sicut locutus est ad patres nostros * Abraham et semini ejus in sæcula. Gloria Patri, etc.