Pajenn:Heuriou brezonnec ha latin.djvu/685

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
665
Gousperou Sant Caourintin.

GOUSPEROU GOUEL S. CAOURINTIN.[1]

Evit ar Gouel-ma e leverrot Gousperou ur sant Confessor Pontif evel m’ho c’heffot merquet diaraoc er hajen 505, gant an Antifonennou-ma.

Ant. Laudemus virum gloriosum, et parentem nostrum in generatione suâ.

Ant. Magnus virtute et prudentiâ præditus, gloriam adeptus est in generationibus gentis suæ.

Ant. Statuit illum Dominus principem sanctorum gentis suæ, ut daret sapientiam in cor nostrum.

Ant. Benedicens benedixit, et testamentum suum confirmavit super ca-put ejus.

Ant. Quasi sol refulgens, sic ille refulsit in templo Dei.

Capitulum. Hebr. 13.

FRatres, mementote præpositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.

Hymnus.

Pange solemnes, pia turba, cantus ;

Hâc die cunctis, tibi sanctiori
Quae Corintinum cumulata palmis
Vexit ad astra.
Cujus in miris renovata virgæ
Crevit Hebrææ potior potestas,
Pressa dùm tellus baculo scantentes
Protulit undas.
Carne dùm piscis redit integratâ
In cibum sese totiès daturus,
Æqua lex strictæ quotiès suadet
Prandia mensæ.
Quis dapes parcas vigilesque noctes,
Quis gregis curam valeat referre,
Inclytam gemmis ubi sacra pressit
Infula frontem ?
Cœlitum consors patriæque vindex,
Præsul, o nostræ decus omne gentis !
Adsis, et læsi precibus serena
Numinis iram.
Nostra te summum celebrent Parentem
Ora, te summo Genitum

  1. D'an 12 a viz Kerzu