Pajenn:Heuriou brezonnec ha latin.djvu/684

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
664
Gousperou sant Guillerm.

verendis
Additur : pronus meritos et orbis
Reddit honores.
Igne quæ sacro caluêre membra,
Invium corpus maculis pudoris,
Non jacent, cœlo prohibente, putris
vermibus esca.
Mille portentis tumulus coruscat ;
Quæ Patris supplex veneratur ossa,
Turba languentûm reperit petitam
Ægra salutem.
Hic puer mersus rapidis sub undis
Redditur vitæ ; pedibus resurgit
Hìc genu nixus, manibusque reptans ;
Detumet hydrops.
Hùc volant gentes, memores rependunt
Dona certatìm ; cumulantur aræ :
Præsulis sacras rediviva virtus
perficit ædes.
Urbs nimis felix, veneranda tellus,
Inclyti dives cinerum Patroni ;

Vindicis sistunt quotiès ruenfem
Numinis iram ?
Summa laus Patri genitoque Verbo :
Laus tibi compar, utriusque nexus,
Nos bonus per quem societ superno
Christus ovili.

V/. Salvum fecit Dominus Christum suum : R/. Exaudiet illum de cœlo sancto suo.

D’ar Magnif. Ant. Hic est fratrum amator et populi ; hic est qui multùm orat pro populo et universâ civitate.

Oremus.

DEus, qui beatum Guillelmum, Pontificem, cœlesti puritate, misericordiâ in pauperes, et in tuendis Ecclesiæ juribus constantiâ mirabilem effecisti ; ejus nobis intercessione concede, strenuè pro justitiâ decertare, indigentibus ultro subvenire, et ità carnis vitare contagia, ut ad Agni nuptias admitti mereamur ; Per eumdem Dominum nostrum.