Pajenn:Heuriou brezonnec ha latin.djvu/683

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
663
Gousperou Sant Eozen.

V/. Ora pro nobis, sancte Yvo.

R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

D’ar Magnif. Ant. Hodiè beatus Yvo vicem recipit cum fœnore ; hodiè pauperum pater amantissimus thesauris potitur non deficientibus, allel.

Oremus.

DEus, qui beatum Yvonem Confessorem tuum, piis operibus, signis et virtutibus in ecclesiâ tuâ clarere fecisti ; præsta, quæsumus, ut ejus meritis et precibus tua beneficia capiamus. Per Dominum , etc.


GOUSPEROU GOUEL S. GUILLERM.[1]

Evit ar Gouel-ma e leverrot Gousperou ur sant Confessor Pontif, evel m’ho c’heffot merquet diaraoc er bajen 505, gant an Antifonennou-ma.

Ant. Vocavit majores natu ecclesiæ, et dixit eis : Scitis qualiter vobiscum fuerim et nunc eccè ego scio quia ampliùs non videbitis faciem meam.

Ant. Ostendi vobis quoniam oportet meminisse verbi Domini Jesu : Beatius est magis dare, quàm accipere.

Ant. Nocte et die non cessavi, cum lacrymis monens unumquemque vestrûm ; et nunc commendo vos Deo.

Ant. Finitis mandatis quibus filios instruebat, obiit : appositusque est ad populum suum.

Ant. Mortuum prophetavit corpus ejus ; et in morte mirabilia operatus est.

Capitulum. 2. Tim. 4.

BOnum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reiquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illâ die justus judex ;non solùm autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum ejus.

Hymnus.

NUnc polos, sancti, reserate. cives
Laeta Guillelmi resona triumphum,
Urbs Briocensis : tuus eccè Presul
Ethera scandit.
Qui Deo plenus super astra fulget,
Hâc die turmis Superum

  1. D’an 30 a viz Gouere.