imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judæorum. Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus à dextris et unus à sinistris. Prætereuntes autem blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas, salva temetipsum. Si Filius Dei es, descende de cruce. Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus, dicebant : Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere ; si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei : confidit in Deo, liberet nunc si vult eum : dixit enim : quia Filius Dei sum. Idipsum autem et latrones qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. A sextâ autem horâ tenebræ factæ sunt super totam terram us- | Eo me so bet an den ingrat |
Pajenn:Heuriou brezonnec ha latin.djvu/272
Neuz
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
252
Passion hon Autrou Jesus-Christ.