A se[r]vijo d’in, va Autrou, |
què ad horam nonam. Et circà horam nonam, clamavit Jesus voce magnâ, dicens : Eli, Eli, lamma sabactani ? Hoc est, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? Quidam autem illic stantes et audientes , dicebant : Eliam vocat iste. Et continuò currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Cæteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. Jesus autem iterùm clamans voce magnâ, emisit spiritum. |
Et eccè velum templi scissum est in duas partes, è summo usquè deorsum : et terra mota est, et petræ scissæ sunt, et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Centurio autem, et qui cum eo erant custodientes Jesum, viso terræ motu, et his quæ fiebant, timuerunt valdè, dicentes : Verè Filius Dei erat iste. Erant autem ibi mulieres multæ à longè, quæ secutæ erant Jesum a Galilæâ, ministrantes ei : inter quas erant Maria-Magdalene,