Gouel an Ascension

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
L. Prud’homme, 1846  (p. 523-524)



GOUEL AN ASCENSION.

Ar 4 Ps. quenta eus a C’housperou ar zul, pajen 496.

Psalm 116.

Laudate Dominum omnes gentes : laudate eum omnes populi.

Quoniàm confirmata est super nos miserïcordia ejus : et veritas Domini manet in æternum.

Gloria Patri, etc.

Hymn.

Jesu, nostra redemptio, Amor et desiderium ; Deus, creator omnium, Homo in fine temporum.

Quæ te vicit clementia, Ut ferres nostra crimina ; Crudelem mortem patiens, Ut nos à morte tolleres.

Inferni claustra penetrans, Tuos captivos redimens; Victor triumpho nobili, Ad dextram Patris residens.

Ipsa te cogat pietas, Ut mala nostra superes ; Parcendo et voti compotes Nos tuo vultu saties.

Tu esto nostrum gaudium, Qui es futurus præmium : Sit nostra in te gloria, Per cuncta semper sæcula. Amen.