Gouel sant Briec

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
L. Prud’homme, 1846  (p. 523)



GOUEL SANT BRIEC, ESCOP.

Gousperou ar C’hoessour, paj. 511.

Hymn.

Dum plaudit aula Cœlitum, Nostrum polo dùm cantibus, Patrem micantem personat, Natis silere sit nefas.

Suis procul qui finibus Pestem Briocus depulit; Hic, qui manebant impios Ritus deorum sustulit.

Signis potens, fractum femur Sanavit, artus languidos : At quot tulit potentiùs Ægris medelam mentibus !

Hæc nostra pressit limina; Hlc vota fudit, hic preces, Hic thura supplex ; his Deo Libavit aris victimam.

Orbes, Brioce, qui super Securus aureos poli Toto potiris nunc Deo, Gregem benignus respice.

Clerum tuere, da tuos Fidus sequatur tramites; Mores Patris fac induat, Fidemque servet integram.

Deus, Briocum qui beas, Et junge Pastori gregem, Et junge Clerum Præsuli, Qui te canant per sæcula. Amen.