Gouel ar Pantecost

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
L. Prud’homme, 1846  (p. 524-525)



GOUEL AR PANTECOST.

Gousperou ar zul, paj. 496.

Hymn.

Veni, Creator Spiritus, Mentes tuorum visita, Imple supernâ gratiâ, Quæ tu creâsti, pectora.

Qui paracletus diceris, Donum Dei altissimi, Fons vivus, ignis, caritas Et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere, Dextræ Dei tu digitus,

Tu ritè promissum Patris, Sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus, Infunde amorem cordibus, Infirma nostri corporis, Virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longiùs, Pacemque dones protinùs ; Ductore sic te prævio, Vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem Noscamus atque Filium, Te utriusque Spiritum Credamus omni tempore.

Gloria Patri Domino, Natoque qui à mortuis Surrexit, ac Paracleto, In sæculorum sæcula.

Amen.