Cantic var ar pros Lauda, Sion, Salvatorem
Cantic var ar Pros Lauda Sion, Salvatorem, pehini a vez canet en Oferen quent an Aviel en solennite ar Sacramant.
MEulomp, entrezomp christenien, |
LAuda, Sion, Salvatorem, Lauda ducem et pastorem In hymnis et canticis. Quantum potes, tantùm aude : Quia major omni laude, Nec laudare sufficis. Laudis thema specialis, Panis vivus et vitalis Hodiè proponitur. Quem in sacræ mensâ coenæ, Turbæ fratrum duodenæ Datum non ambigitur. Sit laus plena, sit sonora, Sit jucunda, sit decora Mentis jubilatio. Dies enim so- |
lemnis agitur, In quâ mensæ prima recolitur Hujus institutio.
In hâc mensâ novi Regis, Novum pascha novæ legis, Phase vetus terminat.
Vetustatem novitas, Umbram fugat veritas, Noctem lux eliminat.
Quod in cœnâ Christus gessit, Faciendum hoc ex-pressit, In sui memoriam.
Docti sacris institutis, Panem, vinum in salutis Consecramus hostiam. .
Dogma datur Christianis, Quod in carnem transit panis, et vinum in sanguinem.
Quod non capis, quod non vides, Animosa firmat fides, Praeter rerum ordinem.
Sub diversis speciebus, Signis tantùm et non rebus, Latent res eximiæ.
Caro cibus, San- |
D’an nôz dirac ma varvas. |
Daoust pe gant mil pe gant unan, |
guis potus, Manet tamen Christus totus Sub utrâque specie.
A sumente non concisus, Non confractus, non divisus, Integer accipitur.
Sumit unus, sumunt mille, Quantùm isti, tantùm ille, Nec sumptus consumitur.
Sumunt boni, sumunt mali, Sorte tamen inæquali, Vitæ vel interitûs.
Mors est malis, vita bonis, Vide paris sumptionis, Quam sit dispar exitus.
Fracto demùm Sacramento, Ne vacilles, sed memento Tantùm esse sub fragmento, Quantùm toto t-gitur.
Nulla rei fit scissura, Signi tantùm fit fractura, Quâ nec status nec statura Signati minuitur.
Eccè panis Angelorum, Factus |
cibus viatorum, Verè panis filiorum Non mittendus canibus.
In figuris præsignatur, Cùm Isaac immolatur, Agnus Paschæ deputatur, Datur manna patribus. Bone pastor, panis vere, Jesu, nostrî miserere : Tu nos pasce, nos tuere, Tu nos bona fac videre In terra viventium. Tu qui cuncta scis et vales, Qui nos pascis hic mortales ? tuos ibi commensales, Cohæredes et sodales Fac sanctorum civium. Amen. |
Pastor mad, hor guir bara, |