Cantic Te Deum

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
L. Prud’homme, 1846  (p. 537-538)



CANTIC AN ACTION A C’HRAÇ.

Te Deum laudamus : te Dominum confitemur

Te ætemum Patrem : omnis terra veneratur.

Tibi omnes angeli : tibi cœli et universæ potestates.

Tibi Cherubim et Seraphim : incessabili voce proclamant.

Sanctus, sanctus, sanctus : Dominos Deus sabaoth.

Pleni sunt cœli et terra : majestatis gloriæ tuæ. Te gloriosus : apostolorum chorus,

Te prophetarum : laudabilis numerus,

Te martyrum candidatus ; laudat exercitus.

Te per orbem terrarum : sancta confitetur Ecclesia,

Patrem : immensæ maiestatis ;

Venerandum tuum verum : et unicum Filium ;

Sanctum quoque : Paracletum Spiritum.

Tu rex : gloriæ, Christe.

Tu Patris : sempiternus es Filius.

Tu, ad liberandum suscepturus hominem : non horruisti Virginis uterum.

Tu, devicto mortis aculeo : aperuisti credentibus regna cœlorum.

Tu ad dexteram Dei sedes : in gloria Patris.

Judex crederis : esse venturus.

Te ergò quæsumus, tuis famulis subveni : quos pretioso sanguine redemisti.

Æterna fac cum sanctis tuis : in gloria numerari.

Salvum fac populum tuum, Domine : et benedic hereditati tuæ.

Et rege eos : et extolle illos usque in æternum.

Per singulos dies : benedicimus te.

Et laudamus nomen tuum in sæculum : et in sæculum sæculi.

Dignare, Domine, die isto : sine peccato nos custodire.

Miserere nostri, Domine : miserere nostri.

Fiat misericordia tua, Domine, super nos : quemadmodùm speravimus in te.

In te, Domine, speravi : non confundar in æternum.