Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/574

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
542
psalm a binigen.


Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

Lætamini in Domino et exsultate, justi : et gloriamini, omnes recti corde.

Gloria Patri, etc.

Ps. Domine, ne in furore.... Quoniàm, paj. 486.

Psalm 50.

Miserere mei, Deus : secundùm magnam misericordiam tuam.

Et secundùm multitudinem miserationum tuarum : dele iniquitatem meam.

Ampliùs leva me ab iniquitate mea ; et a peccato meo munda me.

Quoniàm iniquitatem meam ego cognosco : et peccatum meum contra me est semper.

Tibi soli peccavi, et malum coram te feci : ut justificeris in sermonibus tuis et vincas, cùm judicaris.

Eccè enim in iniquitatibus conceptus sum : et in peccatis concepit me mater mea.

Eccè enim veritatem dilexisti : incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestâsti mihi.

Asperges me hyssopo, et mundabor : lavabis me, et super nivem dealbabor.

Auditui meo dabis gaudium et lætitiam : et exsultabunt ossa humiliata.

Averte faciem tuam à peccatis meis : et omnes iniquitates meas dele.

Cor mundum crea in me, Deus : et spiritum rectum innova in visceribus meis.

Ne projicias me à facie tua : et Spiritum Sanctum tuum ne auferas à me.