Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/572

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
540
symbolen a nicee.

mortuos, cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum Dominum, et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit : Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur : qui locutus est per Prophetas. Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecdesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum ; et vitam venturi sæculi.

Amen.




AR SEIZ PSALM A BINIGEN.
Psalm 6.

Domine, ne in furore tuo arguas me : neque in ira tua corripias me.

Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum : sana me, Domine, quoniàm conturbata sunt ossa mea.

Et anima mea turbata est valde : sed tu, Domine, usquequò ?

Convertere, Domine, et eripe animam meam ; salvum me fac propter misericordiam tuam.

Quoniàm non est in morte qui memor sit tui : in inferno autem quis confitebitur tibi ?

Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas. noctes lectum meum : lacrymis meis stratum meum rigabo.

Turbatus est à furore oculus meus : inveteravi inter omnes inimicos meos.

Discedite à me, omnes quï operamini iniquitatem : quoniàm exaudivit Dommus vocem fletûs mei.