Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/551

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
519
ar bloas.


Juxta crucem tecum stare, Te libenter sociare, In planctu desidero.

Virgo Virginum præclara, Mihi jàm non sis amara, Fac me tecum plangere.

Fac ut portem Christi mortem, Passionis ejus sortem, Et plagas recolere.

Fac me plagis vulnerari, Cruce hâc inebriari, Ob amorem Filii.

Inflammatus et accensus, Per te, Virgo, sim defensus In die judicii.

Fac me cruce custodiri, Morte Christi præmuniri, Confoveri gratiâ.

Quando corpus morietur, Fac ut animæ donetur Paradisi gloria. Amen.




GOUEL SANT PAUL, ESCOP.

Ps. eus ar C’housperou ur Goessour Pontif., p. 511.

Hymn.

Cœlitus missum resonare munus,
Præsulem gestit lyra nostra Paulum :
Ut tuo laudes operi, Redemptor
Christe, rependat.

Pectori mentem tenero virilem
Inserens, mores puer angelizans,
Haurit Ilduti, sophiamque pronâ
Ebibit aure.

Alitum turbam sata sublegentem
Ut gregem cogit caveâque claudit ;
Cùm jubet, nunquàm reditura, sanctis
Exsulat agris.