Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/550

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
518
gousperou


Sic corpus extrà conteri Dona per abstinentiam, Jejunet ut mens sobria A labe prorsùs criminum.

Præsta, beata Trinitas, Concede, simplex Unitas, Ut fructuosa sint tuis Jejuniorum munera. Amen.

————



Peden d’ar Verc’hes e-harz ar Groaz.

Stabat Mater dolorosa, Juxta Crucem lacrymosa, Dùm pendebat Filius.

Cujus animam gementem, Contristantem et dolentem Pertransivit gladius.

O quàm tristis et afflicta Fuit illa benedicta Mater unigeniti.

Quæ mœrebat et dolebat, Et tremebat cùm videbat Nati pœnas inclyti.

Quis est homo qui non fleret, Christi matrem si videret, In tanto supplicio ?

Quis posset non contristari, Piam Matrem contemplari, Dolentem cum Filio ?

Pro peccatis suæ gentis, Vidit Jesum in tormentis, Et flagellis subditum.

Vidit suum dulcem natum, Morientem desolatum, Dùm emisit Spiritum.

Eia ! Mater fons amoris, Me sentire vim doloris, Fac ut tecum lugeam.

Fac ut ardeat cor meum, in amando Christum Deum, Ut sibi complaceam.

Sancta Mater, istud agas, Crucifixi fige plagas Cordi meo validè.

Tui nati vulnerati, Jàm dignati pro me pati, Pœnas mecum divide.

Fac me verè tecum flere, Crucifixo condolere, Donec ego vixero.