Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/547

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
515
ar bloas.

tium, Christe, redemptor omnium, Exaudi preces supplicum.

Qui condolens interitu Mortis perire sæculum, Salvâsti mundum languidum, Donans reis remedium.

Vergente mundi vespere, Uti sponsus de thalamo, Egressus honestissimâ Virginis matris clausulâ.

Cujus forti potentiæ Genu curvantur omnia ; Cœlestia, terrestria, Nutu fatentur subdita.

Te deprecamur agiè, Venture Judex sæculi, Conserva nos in tempore Hostis à telo perfidi.

Laus, honor, virtus, gloria Deo Patri et Filio, Sancto simul Paracleto In sempiterna sæcula. Amen.




DEIZ NEDELEC.

Ps. Dixit, Confitebor ha Beatus vir, p. 496 ; De profundis, p. 494 ; Memento, p. 511.

Hymn.

Christe, Redemptor omnium, Ex Patre Patris Unice, Solus ante principium Natus ineffabiliter.

Tu, lumen, tu splendor Patris, Tu spes perennis omnium, Intende quas fundunt preces Tui per orbem famuli.

Memento, salutis Auctor, Quod nostri quondàm corporis, Ex illibata Virgine Nascendo, formam sumpseris.

Sic præsens testatur dies, Currens per anni circulum, Quod solus à sede Patris Mundi salus adveneris.