Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/526

Eus Wikimammenn
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
494
ofiç an anaon.


Psalm 119.

De profundis clamavi ad te, Domine : Domine, exaudi vocem meam.

Fiant aures tuæ intendentes : in vocem deprecationis meæ.

Si iniquitates observaveris, Domine : Domine, quis sustinebit ?

Quia apud te propitiatio est : et propter legem tuam sustinui te, Domine.

Sustinuit anima mea in verbo ejus : speravit anima mea in Domino.

A custodia matutina usquè ad noctem : speret Israël in Domino.

Quia apud Dominum misericordia : et copiosa apud eum redemptio.

Et ipse redimet Israël : ex omnibus iniquitatibus ejus.

Requiem æternam, etc.

Ant. Si iniquitates observaveris, Domine : Domine, quis sustinebit.

Psalm 137.

Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo : quoniam audisti verba oris mei.

In conspectu angelorum psallam tibi : adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo,

Super misericordia tua et veritate tua : quoniam magnificâsti super omne, nomen sanctum tuum.

In quacumque die invocavero te, exaudi me : multiplicabis in anima mea virtutem.

Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ : quia audierunt omnia verba oris tui.