Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/525

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
493
ofiç an anaon.


Domine, libera animam meam a labiis iniquis : et à lingua dolosa.

Quid detur tibi aut quid apponatur tibi : ad linguam dolosam ?

Sagittæ potentis acutæ : cum carbonibus desolatoriis.

Heu mihi ! quia incolatus meus prolongatus est ; habitavi cum habitantibus Cedar : multùm incola fuit anima mea.

Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus : cùm loquebar illis, impugnabant me gratis.

Requiem æternam, etc.

Ant. Heu mihi ! Domine, quia incolatus meus prolongatus est.

Psalm 120.

Levavi oculos meos in montes : undè veniet auxilium mihi.

Auxilium meum à Domino : qui fecit cœlum et terram.

Non det in commotionem pedem tuum : neque dormitet qui custodit te.

Eccè non dormitabit, neque dormiet : qui custodit Isræl.

Dominus custodit te, Dominus protectio tua : super manum dexteram tuam.

Per diem sol non uret te : neque luna per noctem.

Dominus custodit te ab omni malo : custodiat animam tuam Dominus.

Dominus custodiat introïtum tuum et exitum tuum : ex hoc, nunc et usquè in sæculum.

Requiem æternam, etc.

Ant. Dominus custodit te ab omni malo ; custodiat animam tuam Dominus.