Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/524

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
492
ofiç an anaon.

Oro supplex et acclinis, Cor contritum quasi cinis, Gere curam mei finis.

Lacrymosa dies illa, Quâ resurget ex favilla
Judicandus homo reus: Huic ergo parce, Deus.
Pie Jesu, Domine, Dona eis requiem. Amen.




D’AR GOUSPEROU.
Psalm 114.

Dilexi, quoniam exaudiet Dominus : vocem orationis meæ.

Quia inclinavit aurem suam mihi : et in diebus meis invocabo.

Circumdederunt me dolores mortis: et pericula inferni invenerunt me.

Tribulationem et dolorem inveni : et nomen Domini invocavi.

O Domine ! libera animam meam : misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.

Custodiens parvulos Dominus : humiliatus sum et liberavit me.

Convertere, anima mea, in requiem tuam : quia Dominus benefecit tibi.

Qui eripuit animam meam de morte : oculos meos à lacrymis, pedes meos à lapsu.

Placebo Domino : in regione vivorum.

Requiem æternam, etc.

Ant. Placebo Domino : in regione vivorum.


Psalm 119.

Ad Dominum, cùm tribularer, clamavi: et exaudivit me.