Pajenn:Kantikou brezonek eskopti Zan-Briek ha Landreger.djvu/12

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ


— 7 —

1. Sancta Maria ; sancta Dei Genitrix : * sancta Virgo Virginum. — Ora, ora pro nobis.

2. Mater Christi ; mater divinae gratise : * mater purissima. — Ora, ora pro nobis.

5. Mater castissima ; mater inviolata : mater intemerata. — Ora...

4. Mater amabilis ; mater admirabilis : * mater boni consilii. — Ora...

5. Mater Creatoris, mater Salvatoris : * virgo prudentissima. — Ora...

6. Virgo veneranda ; virgo prædicanda: * virgo potens. — Ora...

7. Virgo clemens; virgo fidelis : * speculum justitiæ. — Ora...

8. Sedes sapientiae ; causa nostræ lætitiæ; * vas spirituale. — Ora...

9. Vas honorabile; vas insigne devotionis : * rosa mystica. — Ora...

10. — Turris davidica ; turris eburnea : * domus aurea. — Ora...

11. Fœderis arca ; janua

 

cœli : * stella matutina. — Ora...

12. Salus infirmorum ; refugium peccatorum : * consolatrix afflictorum.

13. Auxilium Christianorum ; regina Angelorum : * regina Patriarcharum. — Ora...

14. Regina Prophetarum ; regina Apostolorum : * regina Martyrum, — Ora...

15. Regina Confessorum; regina virginum : * regina sanctorura omnium. — Ora...

16. Regina sine labe originali concepta : * regina sacratissimi Rosarii ; regina pacis.— Ora...

Agnus Dei qui tollis peccata mundi, — * Parce nobis, Domine.

Agnus Dei qui tollis peccata mundi, — * Exaudi nos, Domine.

Agnus Dei qni tollis peccata mundi, — * Miserere nobis.

Ora pro nobis sancta Dei genitrix. — Ut digni efficiamur promissionibus Christi.


Oremus. — Gratiam tuam, quæsumus, Domine, mentibus nostris infunde; ut qui Angelo nuntiante, Christi filii tui incarnationem cognovimus, per passionem ejus et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eumdem Christum Dominurn nostrum Amen.