Mont d’an endalc’had

Ofiç an Anaon, d’ar Matinesou

Eus Wikimammenn
L. Prud’homme, 1846  (p. 484-490)



OFIÇ AN ANAON


————
D’AR MATINESOU.


Invit. Regem cui omnia vivunt, venite, adoremus.

Psalm 94.

Venite, ezsultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro : præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei. Regem, etc.

Quoniàm Deus magnus Dominus et Rex magnus super omnes deos : quoniàm non repellet Dominus plebem suam ; quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipse conspicit. Venite, adoremus.

Quoniàm ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus ; venite, adoremus et procidamus ante Deum ; ploremus coram Domino qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster ; nos autem populus ejus et oves pascuæ ejus. Regem, etc.

Hodiè, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundùm diem tentationis in deserto ; ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea. Venite, adoremus.

Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi : semper hi errant corde ; ipsi verò non cognoverunt vias meas, quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Regem , etc.

Requiem æternam dona eis, Domine : et lux perpetua luceat eis. Venite, adoremus.

Regem cui, etc.

Da I. Nocturn.

Ant. Dirige, Domine, Deus meus, in conspectu tuo viam meam.

Psalm. 5.

Verba mea auribus percipe, Domine : intellige clamorem meum.

Intende voci orationis meæ : rex meus et Deus meus.

Quoniàm ad te orabo, Domine : manè exaudies vocem meam.

Manè astabo tibi, et videbo : quoniàm non Deus volens iniquitatem tu es.

Neque habitabit juxta te malignus : neque permanebunt injusti ante oculos tuos.

Odisti omnes qui operantur iniquitatem : perdes omnes qui loquuntur mendacium.

Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus : ego autem in multitudine misericordiæ tuæ.

Introibo in domum tuam : adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.

Domine, deduc me in justitia tua : propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.

Quoniàm non est in ore eorum veritas : cor eorum vanum est.

Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolosè agebant: judica illos, Deus.

Decidant à cogitationibus suis, secundùm multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniàm irritaverunt te, Domine.

Et lætentur omnes qui sperant in te : in æternum exsultabunt, et habitabis in eis.

Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum : quoniàm tu benedices justo.

Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ : coro-nasti nos.


Ant. Convertere, Domine, et eripe animam meam, quoniàm non est in morte qui memor sit tui.


Psalm 37.

Domine, ne in furore tuo arguas me : neque in ira tua corripias me.

Quoniàm sagittæ tuæ infixæ sunt mihi : et confirmasti super me manum tuam.

Non est sanitas in carne mea à facie iræ tuæ : non est pax ossibus meis à facie peccatorum meorum.

Quoniàm iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum : et sicut onus grave gravatæ sunt super me.

Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ : : [à] facie insipientiæ meæ.

Miser factus sum et curvatus sum usquè in finem : totâ die contristatus ingrediebar.

Quoniàm lumbi mei impleti sunt illusionibus ; et non est sanitas in carne mea.

Afflictus sum et humiliatus sum nimis : rugiebam à gemitu cordis mei.

Domine, ante te omne desiderium meum : et gemitus meus à te non est absconditus.

Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.

Amici mei et proximi mei : adversùm me appropinquaverunt et steterunt.

Et qui juxta me erant, de longè steterunt : et vim faciebant qui quærebant animam meam.

Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates : et dolos totà die meditabantur.

Ego autem tanquàm surdus non audiebam : et sicut mutus non aperiens os suum.

Et factus sum sicut homo non audiens : et non habens in ore suo redargutiones.

Quoniàm in te, Domine, speravi : tu exaudies me, Domine, Deus meus.

Quia dixi : nequando supergaudeant mihi inimici mei : et dùm commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.

Quoniàm ego in flagella paratus sum : et dolor meus in conspectu meo semper.

Quoniàm iniquitatem meam annuntiabo : et cogitabo pro peccato meo.

Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt super me : et multiplicati sunt qui oderunt me iniquè.

Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi : quoniàm sequebar bonitatem.

Ne derelinquas me, Domine, Deus meus : ne discesseris à me.

Intende in adjutorium meum : Domine, Deus salutis meae.

Requiem æternam, etc.

Ant. Nequando rapiat ut leo animam meam, dùm non est qui redimat, neque qui salvum faciat.

Psalm 7.

Domine, Deus meus, in te speravi : salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me.

Nequandò rapiat ut leo animam meam  : dùm non est qui redimat, neque qui salvum faciat.

Domine, Deus meus, si feci istud : si est iniquitas in manibus meis ;

Si reddidi retribuentibus mihi mala : decidam merito ab inimicis meis inanis ;

Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat, et conculcet in terra vitam meam : et gloriam meam in pulverem deducat.

Exsurge, Domine, in ira tua : et exaltare in finibus inimicorum meorum.

Et exsurge, Domine, Deus meus, in praecepto quod mandâsti : et synagoga populorum circumdabit te.

Et propter hanc in altum regredere : Dominus judicat populos.

Judica me, Domine, secundùm justitiam meam : et secundùm innocentiammeam super me.

Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum : scrutans corda et renes, Deus.

Justum adjutorium meum à Domino : qui salvos facit rectos corde.

Deus, judex justus, fortis et patiens : nunquid irascitur per singulos dies ?

Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit : arcum suum tetendit, et paravit illum.

Et in eo paravit vasa mortis : sagittas suas ardentibus effecit.

Eccè parturiit injustitiam  : concepit dolorem, et peperit iniquitatem.

Lacum aperuit et effodit eum : et incidit in foveam quam fecit.

Convertetur dolor ejus in caput ejus : et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.

Confitebor Domino secundùm justitiam ejus : et psallam nomini Domini altissimi.

Requiem aeternam, etc.

℣. A porta inferi.

℟. Erue, Domine, animas eorum.

Pater noster.

Leçon j. Job. 7.

Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei. Quid est homo, quia magnificas eum, aut quid apponis erga eum cor tuum ? Visitas eum diluculò, et subitò probas illum. Usquequò non parcis mihi ; nec dimittis me ut glutiam salivam meam ? peccavi ; quid faciam tibi, o custos ho-minum ! Quarè posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ? Cur non tollis peccatum meum, et quarè non aufers iniquitatem meam ? Eccè nunc in pulvere dormiam ; et si manè me quæsieris, non subsistam.

℟. Credo quòd Redemptor meus vivit ; et in novissimo die de terra surrecturus sum. * Et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum. ℣. Quem visurus sum ego ipse, et non alius, etoculi mei conspecturi sunt. * Et.

Leçon ij. Job. 10.

Tædet animam meam vitæ meæ ; dimittam adversùm me eloquium meum ; loquar in amaritudine animae meæ. Dicam Deo  : Noli me condemnare. Indica mihi cur me ità judices. Nunquìd bonum tibi videtur si calumnieris me ; et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves ? Nunquìd oculi carnei tibi sunt, aut sicut videt homo et tu videbis ? Nunquìd sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, ut quæras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris ? Et scias quia nihil impium fecerim, cùm sit nemo qui de manu tua possit eruere.

℟. Qui Lazarum ressuscitâsti à monumento fetidum, * Tu eis, Domine, dona requiem et locum indulgentiæ. ℣. Qui venturus es judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. * Tu.

Leçon iij. Job. 10.

Manus tuæ fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu, et sic repentè præcipitas me ? Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulâsti ? Pelle et carnibus vestisti me ; ossibus et nervis compegisti me ; vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.

Ar ℟ varlerc’h a ganer deiz Commemoration an Anaon, ha goude ar zervichou.

℟. Libera me, Domine, de morte æterna in die illa tremenda. † Quandò cœli movendi sunt et terra. * Dùm veneris judicare sæculum per ignem. ℣. Tremens factus sum ego, et timeo dùm discussio venerit, atque ventura ira. † Quandò. ℣. Dies illa, dies iræ, calamitatis et miseriæ, dies magna et amara valdè. * Dùm. Requiem æternam. ℟. Libera.