Litaniou ar Zænt

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
L. Prud’homme, 1846  (p. 546-551)



LITANIOU AR ZÆNT.
Pere a ganer e Procession sant Marc hac er Rogationou, ha da bep poent.


Kyrie, eleïson.
Christe, eleïson.
Kyrie, eleïson.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de cœlis, Deus, miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.

Sancta Maria, ora pro nobis.
Sancta Dei Genitrix,
ora.
Sancta Virgo virginum,
ora.
Sancte Michael,
ora.
Sancte Gabriel,
ora.
Sancte Raphael
ora.
Omnes sancti angeli et archangeli,
orate pro nobis.
Omnes sancti beatorum spirituum ordines,
orate.
Sancte Joannes-Baptista,
ora.
Sancte Joseph,
ora.
Omnes sancti patriarchae et prophetæ,
orate.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule,
Sancte Andræa,
Sancte Jacobe,
Sancte Joannes,
Sancte Thoma,
Sancte Jacobe,
Sancte Philippe,
Sancte Bartholomæe,
Sancte Mathæe,
Sancte Simon,
Sancte Thadæe,
Sancte Matthia,
Sancte Barnaba,
Sancte Luca,
Sancte Marce,
Ora pro nobis.
Omnes sancti apostoli et evangelistæ,
orate pro nobis.
Omnes sancti discipuli Domini,
orate.
Omnes sancti innocentes,
orate.
Sancte Stephane,
ora pro nobis.
Sancte Laurenti,
ora.
Sancte Vincenti, ora pro nobis.
Sancti Fabiane et Sebastiane, orate pro nobis.
Sancti Joannes etPaule,
orate.
Sancti Cosma et Damiane
orate.
Sancti Gervasi et Protasi
orate.
Omnes sancti martyres,
orate.
Sancte Sylvester, ora pro nobis.
Sancte Gregori,
Sancte Ambrosi,
Sancte Augustine,
Sancte Hieronyme,
Sancte Martine,
Sancte Nicolae,
Sancte Brioce,
Sancte Paterne,
Sancte Corentine,
Sancte Paule,
Sancte Tugdualde,
Sancte Maclovi,
Sancte Samson,
Sancte Guillelme,
Sancte Francisce Salsi,
Ora pro nobis.
Omnes sancti pontifices et confessores, orate pro nobis.
Omnes sancti doctores,
orate.
Sancte Antoni, ora pro nobis.
Sancte Benedicte,
ora.
Sancte Bernarde,
ora.
Sancte Dominice,
ora.
Sancte Francisce,
ora.
Sancte Yvo,
ora.
Sancte Vincenti â Paulo,
ora.
Sancte Mauriti,
ora.
Sancte Ludovice,
ora.
Omnes sancti sacerdotes et levitæ, orate pro nobis.
Omnes sancti monachi et eremita,
orate.
Sancta Maria-Magdalena, ora pro nobis.
Sancta Anna,
Sancta Agatha,
Sancta Lucia,
Sancta Cæcilia,
Sancta Catharina,
Sancta Anastasia,
Sancta Osmana,
Sancta Genovefa,
Ora pro nobis.
Omnes sanctæ virgines et viduæ, orate pro nobis
Omnes sancti et sanctæ Dei, intercedite pro nobis.
Propitius esto, parce nobis, Domine.
Propitius esto, exaudi nos, Domine.
Ab omni malo, libera nos, Domine.
Ab omni peccato,
libera.
Ab ira tua,
libera.
A subitanea et improvisa morte,
libera.
Ab insidiis diaboli,
libera.
Ab ira , et odio, et omni mala voluntate,
libera.
A spiritu fornicationis,
libera.
A fulgure et tempestate,
libera.
A morte perpetua,
libera.
Per mysterium sanctæ incarnationis tuæ,
libera.
Per adventum tuum,
libera.
Per nativitatem tuam,
libera.
Per baptismum et sanctum jejunium tuum,
lib.
Per crucem et passionem tuam,
libera.
Per mortem et sepulturam tuam,
libera.
Per sanctam resurrectionem tuam,
libera.
Per admirabilem ascensionem tuam,
libera.
Per adventum Spiritûs Sancti Paracleti,
libera.
In die judicii, libera nos , Domine.
Peccatores, te rogamus audi nos.
Ut nobis parcas,
te rogamus.
Ut nobis indulgeas,
te rogamus.
Ut ad veram pœnitentiam nos perducere digneris,
te rogamus.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris,
te rogamus.
Ut domnum apostolicum et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris,
te rogamus.
Ut inimicos sanctæ Ecclesiæ humiliare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut regibus et principibus christianis pacem et veram concordiam donare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo christiano pacem et unitatem largiri digneris,
te rogamus.
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare et conservare digneris,
te rogamus.
Ut mentes nostras ad coelestia desideria erigas,
te rogamus, audi nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas,
te rogamus.
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum ab æterna damnatione eripias,
te rogamus.
Ut fructus terrae dare et conservare digneris, te rogamus, audi nos.
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem æternam donare digneris,
te rogamus.
Ut nos exaudire digneris,
Fili Dei, te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei.... exaudi nos, Domine.
Agnus Dei.... miserere nobis.
Christe, audi nos. Christe, exaudi nos.
Kyrie, eleïson. Christe, eleïson, Kyrie, eleïson.

Pater noster, etc.,

℣. Lætamini inDomino et exsultate, justi.

℟. Et gloriamini, omnes recti corde.

Oræson.

Omnipotens sempiterne Deus, qui vivorum dominaris simul et mortuorum omniumque misereris, quos tuos fide et opere futuros esse prænoscis, te supplices exoramus, ut pro quibus effundere preces decrevimus, quosque vel præsens sæculum adhùc in carne retinet, vel futurum jàm exutos corpore suscepit, intercedentibus omnibus sanctis tuis, pietatis tuæ clementiâ, omnium delictorum suorum veniam consequantur ; Per Dominum nostrum, etc.