Mont d’an endalc’had

Gousperou gouel sant Tudual

Eus Wikimammenn
L. Prud'homme, 1849  (p. 667-668)


GOUSPEROU GOUEL S. TUDUAL.[1]

Evit ar Gouel-ma e leverrot Gousperou ur S. Con-fessor Pontif, evel m’ho c’heffot merquet diaraoc er bajen 505, gant an Antifonennou-ma.

Ant. Misit Dominus sanctum pontificem Tudualdum dominare in medio inimicorum suorum, et facere sibi ex illis plebem perfectam.

Ant. Memoriam fecit mirabilium Domini, et dedit escam salutis timentibus illum.

Ant. Potens in terrâ fuit

semen ejus ; et ortum fecit centuplum.

Ant. Collocavit eum Dominus cum principibus, cum principibus populi sui.

Ant. Laudate Dominum, omnes gentes, quia sacerdotes suos induit salutari.

Capitulum. Hebr. 13.

FRatres , mementote præpositorum vestrorum , qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.

Hymnus.

INgratum citiùs rumpe silentium,
Trecor, rumpe moras ; dic, age, debita
Tugali meritis carmina, dic sacrum
Tanto pontifici melos.
Is natale solum, sanguinis immemor,
Spectatæque domûs commoda respuens,
Ductu nostra Dei transilit æquora ,
Nil quidquam veritus mali.
Ut venit, segetem nactus idoneam
Verbi falce petit, damnaque summovens
Invisi lolii, condit in horreum
Fruges impiger optimas.
Urbis Lexobii, Præsul ab omnibus
Designatus, onus suspicit et pavet,
Tollendoque sibi visus inutilis,
Venit defugiens solum.
Orbi porrò gregis tristibus excita
Lamentis pietas cedere perpulit,

Aaronisque mo[d]o [2] sumere deditam

Fronti cœlitùs infulam,
Summæ sit Triadi summa potentia,

Soli cedat honos, veraque gloria : Parcat supplicibus, votaque cætera

Æquos ducat ad exitus. Amen.

</poem>

V/. Ora pro nobis, sancte Tudualde :

R/. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

D’ar Magn. Ant. Eccè consummato cursu, gloriosus pontifex Tudualdus migrat ad Dominum : eccè rationem reddit villicationis ; et quia fidelis invenitur, super omnia bona Domini constituitur, alleluia.

Oremus.

DEus, qui super Ecclesiæ tuæ candelabrum beatum pontificem Tudualdum collocâsti : da ut, rectum iter, quod illius luminis beneficio internoscimus, ingredientes et constanter terentes, ad cœlestem Jerusalem, cujus lucerna est Agnus, pervenire valeamus. Per.

  1. D’ar 1 a viz Kerzu.
  2. Moullet : moo.