Gousperou ar Verzerien

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
L. Prud’homme, 1846  (p. 510-511)



GOUSPEROU AR VERZERIEN.

Ar 4 Ps. quenta eus a C’housperou ar zul, ha Ps. Credidi, propter, paj. 506.

Hymn evit ur merzer.

Deus, tuorum militum Sors et corona, præmium, Laudes canentes martyris Absolve nexu criminis.

Hic nempè mundi gaudia Et blandimenta noxia Caduca ritè deputans, Pervenit ad cœlestia.

Poenas cucurrit fortiter Et sustulit viriliter, Pro te effundens sanguinem, Æterna dona possidet.

Ob hoc precatu supplici Te poscimus, piissime, In hoc triumpho martyris Dimitte noxam servulis.

Laus et perennis gloria Deo Patri et Filio, Sancto simul Paracleto, In sempiterna sæcula.

Amen.

Hymn evit meur a verzerien.

Sanctorum meritis inclyta gaudia
Pangamus, socii, gestaque fortia :
Nam gliscit animus promere cantibus
Victorum genus optimum.

Hi sunt quos retinens mundus inhorruit ;
Ipsum nam sterili flore peraridum

Sprevêre penitùs, teque secuti sunt,
Rex Christe bone, cœlitùs.

Hi pro te furias atque ferocia
Calcârunt hominum, sævaque verbera ;
Cessit his lacerans fortiter ungula,
Nec carpsit penetralia.

Cæduntur gladiis, more bidentium :
Non murmur resonat, non quærimonia :
Sed corde tacito mens benè conscia
Conservat patientiam.

Quæ vox, quæ poterit lingua retexere,
Quæ tu martyribus munera præparas ?
Rubri nam fluido sanguine laureis ;
Ditantur benè fulgidis.

Te, summa deitas unaque, poscimus
Ut culpas abluas, noxia subtrahas,
Des pacem famulis, nos quoque gloriam
Per cuncta tibi sæcula. Amen.