Gousperou ar C’hoessour

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
L. Prud’homme, 1846  (p. 511-513)



GOUSPEROU AR C’HOESSOUR PONT.

Ar 4 Psalm quenta eus a C’housperou ar zul, paj. 496.

Psalm 131.

Memento, Domine, David : et omnis mansuetudinis ejus.

Sicut juravit Domino : votum vovit Deo Jacob :

Si introiero in tabernaculum domûs meæ : si ascendero in lectum strati mei ;

Si dedero somnum oculis meis : et palpebris meis dormitationem ;

Et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino : tabernaculum Deo Jacob.

Eccè audivimus eam in Ephrata : invenimus eam in campis sylvæ.

Introïbimus in tabernaculum ejus : adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.

Surge, Domine, in requiem tuam : tu et arca sanctificationis tuæ.

Sacerdotes tui induantur justitiam : ct sancti tui exsultent.

Propter David servum tuum : non avertas faciem Christi tui.

Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam : de fructu ventris tui ponam super sedem tuam.

Si custodierint filii tui testamentum meum : et testimonia mea hæc quæ docebo eos.

Et filii eorum usquè in sæculum : sedebunt super sedem tuam.

Quoniam elegit Dominus Sion : elegit eam in habitationem sibi.

Hæc requies mea in sæculum sæculi : hìc habitabo, quoniàm elegi eam.

Viduam ejus benedicens benedicam : pauperes ejus saturabo panibus.

Sacerdotes ejus induam salutari : et sancti ejus exsultatione exsultabunt.

Illùc producam cornu David : paravi lucernam Christo meo.

Inimicos ejus induam confusione : super ipsum autem efflorebit sanctiticatio mea.

Gloria Patri, etc.

Hymn.

Iste Confessor Domini sacratus,
Festa plebs cujus celebrat per orbem

Hodiè lætus meruit secreta
Scandere cœli.

Qui pius, prudens, humilis, pudicus,
Sobrius, castus fuit et quietus,
Vita dùm præsens vegetavit ejus
Corporis artus.

Ad sacrum cujus tumulum frequenter
Membra languentûm modo sanitati,
Quolibet morbo fuerint gravata,
Restituuntur.

Undè nunc noster cborus in bonorem
Ipsius hymnum canit hunc libenter,
Ut piis ejus meritis juvemur
Omne per ævum.

Sit salus illi, decus atque virtus,
Qui supra cœli residens cacumen,
Totius mundi machinam gubernat,
Trinus et unus. Amen.