Gouel ar Rouanez

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
L. Prud’homme, 1846  (p. 516)



GOUEL AR ROUANEZ.

Gousperou ar zul, p. 496.

Hymn.

Hostis, Herodes impie, Christum venire quid times ? Non eripit mortalia, Qui regnat dat cœlestia.

Ibant Magi quam viderant Stellam sequentes præviam ; Lumen requirunt lumine, Deum fatentur munere.

Lavacra puri gurgitis Cœlestis Agnus attigit ; Peccata quæ non detulit, Nos abluendo sustulit.

Novum genus potentiæ ! Aquæ rubescunt hydriæ, Vinumque jussa fundere Mutavit unda originem.

Gloria tibi, Domine, Qui apparuisti hodiè, Cum Patre et Sancto Spiritu, In sempiterna sæcula. Amen.