Gouel an Nedelec

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
L. Prud’homme, 1846  (p. 515-516)



DEIZ NEDELEC.

Ps. Dixit, Confitebor ha Beatus vir, p. 496 ; De profundis, p. 494 ; Memento, p. 511.

Hymn.

Christe, Redemptor omnium, Ex Patre Patris Unice, Solus ante principium Natus ineffabiliter.

Tu, lumen, tu splendor Patris, Tu spes perennis omnium, Intende quas fundunt preces Tui per orbem famuli.

Memento, salutis Auctor, Quod nostri quondàm corporis, Ex illibata Virgine Nascendo, formam sumpseris.

Sic præsens testatur dies, Currens per anni circulum, Quod solus à sede Patris Mundi salus adveneris.

Hunc cœlum, terra, hunc mare, Hunc omne quod in eis est, Auctorem adventûs tui Laudans exsultat cantico.

Nos quoque qui sancto tuo Redempti sanguine sumus, Ob diem natalis tui Hymnum novum concinimus.

Gloria tibi, Domine, Qui natus es de Virgine, Cum Patre et Sancto Spiritu In sempiterna sæcula. Amen.