Gouel Calon sacr a Jezus

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
L. Prud’homme, 1846  (p. 530)



GOUEL CALON SACR A JESUS.

Ps. eus a C’housperou ar Zacramant, p. 525.

Hymn.

Christe, fons juqis salientis undæ,
Pectoris sacros aperi recessus,
Ut Deo plenos bibat ore puro
Spiritus amnes,

Hic latens blando placidus sopore,
Noxio mundi procul à tumultu,
Ebrius largo jacet affluentis
Numinis haustu.

Igneis pectus jaculis feritur,
Vulnus infligit Deus ipse telum,
Lædit et sanat ferientis idem
Ictus amoris.

Ardor hinc crescit, priùs hinc amata ;
Mens amat Christum, redamante Christo,
Æmulum pectus nimis æstuanti
Solvitur igne.

Christe, quo ferves, cremer intùs æstu :
Corda fac zelus benè doctus urat ;
Qui tuos rexit, regat ille nostros
Spiritus æstus.

Cordis in sacris latebris sepulta,
Mens tibi sanctè moritura vivat;
Vana dediscens, tibi, Christe, fida,
Serviat uni.

Qui pari sese redamant amore,
Summa laus Patri, Genitoque summa;
Laus tibi compar, utriusque sanctum
Flamen amoris, Amen.