Gouel Beleguiach ar Zalver

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
L. Prud’homme, 1846  (p. 531)



GOUEL BELEGUIACH AR ZALVER.

Ar 4 Ps. quenta eus a C’housperou ar zul, p. 496, hac evit pempet Ps. Memento, p. 511.

Hymn.

Non tingat aras jàm pecudum cruor ;
En immolatur dignior hostia :
Nunc se litandum Patri Natus
Eccè Deo Deus ipse libat.

Unctus perenni chrismate Pontifex
Ad sancta templi nos vocat intima :
Quid thura legis ? thuro pectus
Pontificis meliore fumat.

Agnum sub ara perpetuis sacri
Fornax amoris conficit ignibus :
Unà litandum cæde natum
Jugis amor sine cæde mactat.

Tu par parenti, quæ Pater imperat,
Promptus statuto tempore perficis :
Descripta vivit lex paterna
In tabulis animata cordis.

Se deprimentis conscia numinis
Mens hæret alto muta silentio :
Ouàm magna tractas, quàm potenti
Voce, Deus, loqueris silendo !

Laus summa Patri, summaque Filio,
Sit summa Sancto gloria Flamini ;
Tu fac adurat dedicatum,
Christe, tibi tua flamma pectus.

Amen.