Pevare levr - Gousperou ar Zul

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
◄   Ann Oferenn Gousperou ar Zul   ►



GOUSPEROU AR ZUL.


————


Deus, in adjutorium meum intende.
Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, etc. Ant. Dixit Dominus.


SALM 109.


Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis.

Donec ponam inimicos tuos : scabellum pedum tuorum.

Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion : dominare in medio inimicorum tuorum.

Tecum principium in die virtutis tuæ, in splendoribus sanctorum : ex utero ante lucirerum genui te.

Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.

Dominus a dextris tuis : confregit in die iræ suæ reges.

Judicabit in nationibus implebit ruinas : conquassabit capita in terra multorum.

De torrente in via bibet : propterea exaltabit caput. Gloria Patri, etc.

Ant. Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis.




SALM 110.


Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo : in concilio justorum et congregatione.

Magna opera Domini : exquisita in omnes voluntatos ejus.

Confessio et magnificentia opus ejus : et justitia ejus manet in sæculum sæculi.

Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus : escam dedit timentibus se.

Memor erit in sæculum testamenti sui : virtutem operum suorum annuntiabit populo suo.

Ut det illis hereditatem gentium : opera manuum ejus veritas, et judicium.

Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi : facta in veritate et aæquitate.

Redemptionem misit populo suo : mandavit in æternum testamentum suum.

Sanctum et terribile nomen ejus : initium sapientiv timor Domini.

Intellectus bonus omnibus facientibus eum : laudatio ejus manet in sæculum sæculi.

Ant. Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi.


SALM 111.


Beatus vir qui timet Dominum : in mandatis ejus volet nimis.

Potens in terra erit semen ejus : generatio rectorum benedicetur.

Gloria et divitiæ in domo ejus : et justitia ejus manet in sæculum sæculi.

Exortum est in tenebris lumen rectis : misericors, et miserator, et justus.

Jucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio, quia in æternum non commovebitur.

In memoria æterna erit justus : ab auditione mala non timebit.

Paratum cor ejus sperare in Domino, confirmatum est cor ejus : non commovebitur donec despiciat inimicos suos.

Dispersit dedit pauperibus : justitia ejus manet in sæculum sæculi : cornu ejus exaltabitur in gloria.

Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet: desiderium peccatorum peribit.

Ant. In mandatis ejus cupit nimis.


SALM 112.


Laudate, pueri, Dominum : laudate nomen Domini.

Sit nomen Dommi benedictum : ex hoc nunc et usque in sæculum.

A solis ortu usque ad occasum : laudabile nomen Domini.

Excelsus super omnes gentes Dominus : et super cœlos gloria ejus.

Quis sicut Dominus Deus noster, qui in
altis habitat : et humilia respicit in cœlo et in terra ?

Suscitans a terra inopem : et de stercore erigens pauperem.

Ut coflocet eum cum Principibus : cum Principibus populi sui.

Qui habitare facit sterilem in domo : matrem filiorum lætantem.

Ant. Sit nomen Domini benedictum in saecula.


SALM 113.


In exitu Israel de Ægypto : domus Jacob.de populo barbaro.

Facta est Judæa sanctificatio ejus : Israel potestas ejus.

Mare vidit et fugit : Jordanis conversus et retrorsum ?

Montes, exultaverunt ut arietes : et colles sicut agni ovium.

Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?

Montes, exultasti sicut arietes, et colles sicut agni ovium.

A facie Domini mota est terra : a facie Dei Jacob.

Qui convertit petram in stagna aquarum : et rupem in fontes aquarum.

Non nobis, Domine, non nobis : sed nomini tuo da gloriam.

Super misencordia tua et veritate tua : nequando dicant gentes; ubi est Deus eorum.

Deus, autem noster in coelo : omnia quaecumque voluit fecit.

Simulacra gentium argentum et aurum : opera manuum hominum.

Os habent et non loquentur : oculos habent et non videbunt.

Aureshabent, et non audient : nares habent, et non odorabunt.

Manus habent, et non palpabunt, pedes habent, et non ambulabunt : non clamavunt in gutture suo.

Similes illi fiant qui faeiunt ea : et omnes qui confidunt in eis.

Domus Israel speravit in Domino : adjutor eorum et protector eorum est.

Domus Aaron speravit in Domino : adjutor eorum et protector eorum est.

Qui timent Dominum speraverunt in Domino : adjutor eorum et protector eorum est.

Dominus memor fuit nostri : et benedixit nobis.

Benedixit domui Israel : benedixit domui Aaron.

Benedixit qui omnibus timent Dominum : pusillis cum majoribus.

Adjiciat Dominus super vos : super vos et super filios vestros.

Benedicti vos a Domino : qui fecit cœlum et terram.

Cœlum cœli Domino : terram autem dedit fillis hominum.

Non mortui laudabunt te, Domine : neque omnes qui descendunt in infernum.

Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino : ex hoc nunc et usque in sæculum.

Ant. Nos qui vivimus, benedicimus Domino.


CHABITR BIAN.


Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.

℟. Deo gratias.

HIMN.


Lucis Creator optime, Lucem dierum proferens, Primordiis lucis novæ Mundi parans originem.

Qui mane junctum vesperi Diem vocari præcipis, Illabitur tetrum cahos, Audi preces cum fletibus.

Ne mens, gravata crimine, Vitæ sit exul munere, Dum nil perenne cogitat, Seseque culpis illigat.

Cœleste pulset ostium, Vitale tollat præmium ; Vitemus omne noxium, Purgemus omne pessimum.

Præsta, Pater piissime, Patrique compar unice, Cum Spiritu Paracleto Regnans per omne sæcula.

℣. Dirigatur, Domine, oratio mea.

℟. Sicut incensum in conspectu tuo.




CANTIC AR VERC’HEZ.


Magnificat : anima mea Dominum.
Et exsultavit spiritus meus : in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus.
Et misericordia ejus a progenie in progenies : timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede : et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum : recordatus misericordiæ suæ.
Sicut locutus est ad patres nostros : Abraham et semini ejus in sæcula.


————