Pajenn:Troude ha Milin - Imitation Jezuz-Krist, 1862.djvu/613

Eus Wikimammenn
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
601
GOUSPEROU AR ZUL

altis habitat : et humilia respicit in cœlo et in terra ?

Suscitans a terra inopem : et de stercore erigens pauperem.

Ut coflocet eum cum Principibus : cum Principibus populi sui.

Qui habitare facit sterilem in domo : matrem filiorum lætantem.

Ant. Sit nomen Domini benedictum in saecula.


SALM 113.


In exitu Israel de Ægypto : domus Jacob.de populo barbaro.

Facta est Judæa sanctificatio ejus : Israel potestas ejus.

Mare vidit et fugit : Jordanis conversus et retrorsum ?

Montes, exultaverunt ut arietes : et colles sicut agni ovium.

Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?

Montes, exultasti sicut arietes, et colles sicut agni ovium.

A facie Domini mota est terra : a facie Dei Jacob.

Qui convertit petram in stagna aquarum : et rupem in fontes aquarum.

Non nobis, Domine, non nobis : sed nomini tuo da gloriam.

Super misencordia tua et veritate tua : nequando dicant gentes; ubi est Deus eorum.

17**