Pajenn:Scopuli - Er hombat spirituel.djvu/339

Eus Wikimammenn
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
335
Compli.

beatam : Hinc populi matrem te dominamque colunt.

Suscipe quos pia plebs tibi peudere certat honores. Annue sollicitâ quam prece poscit opem.

Gloria magna Patri ; compar sit gloria Nato ; Amborum tibi par, Spiritus alme, decus. Amen.

Chapistr.


OMnes vos filii lucis estis, et filii diei, non sumus noctis, neque tenebrarum : igitur non dormiamus sicut et cæteri ; sed vigilemus et sobrii simus. R. Deo gratias.

V. In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. R. In manus, etc.

V. Redemisti me, Domine, Deus veritatis. R. Commendo spiritum meum.

V. Gloria Patri, etc. R. In manus, etc.

V. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi : R. Sub umbra alarum tuarum protege me.

Cannen S. Siméon.


NUnc dimittis servum tuum, Domine, * secundum verbum tuum in pace ;

Quia viderunt oculi mei * salutare tuum.

Quod parasti * ante faciem omnium populorum.