Mont d’an endalc’had

Pajenn:Scopuli - Er hombat spirituel.djvu/334

Eus Wikimammenn
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
330
Gospereu er sul.


A oudé en eil Sul arlerh er Rouyet bet er hetan Sul a Goareis, hac a oudé en drivet sul arlerh er Pantecoust bet en Avènd. Rom.


LUcis creator optime, Lucem dierum proferens, Primordiis lucis novæ Mundi parans originem.

Qui mane junctum vesperi Diem vocari præcipis, Tetrum chaos illabitur, Audi preces cum fletibus.

Ne mens gravata crimine, Vitae sit exsul munere, Dùm nil perenne cogitat, Seseque culpis illigat.

Cœlorum pulset intimum, Vitale tollat praemium : Vitemus omne noxium. Purgemus omne pessimum.

Præsta, Pater piissime, Patrique compar unice, Cum Spiritu Paracleto, Regnans per omne seculum. Amen.

V. Dirigatur, Domine, oratio meo,

R. Sicut incensum in conspectu tuo.

Cantiq er Uériès. Luc I.


MAgnificat * anima mea Dominum,

Et exultavit spiritus meus * in Deo salutari meo ;

Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : * ecce enim ex hoc beatam me dicent Omnes generationes.

Quia fecit mihi magna qui potens est, * et sanctum nomen ejus.