Mont d’an endalc’had

Pajenn:Scopuli - Er hombat spirituel.djvu/331

Eus Wikimammenn
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
327
Gospereu er sul.

Quid est tibi, mare, quod fugisti ? * et tu Jordanis, quia conversus es retrorsùm ?

Montes exultastis sicut arietes, * et colles sicut agni ovium.

A facie Domini mota est terra, * a facie Dei Jacob.

Qui convertit petram in stagna aquarum, * et rupem in fontes aquarum.

Non nobis, Domine non nobis ; * sed nomini tuo da gloriam super misericordia tua et veritate tuâ.

Nequando dicant gentes, * ubi est Deus eorum ?

Deus autem noster in cœlo ; * omnia quæcumque voluit fecit.

Simulacra gentium argentum et aurum, * opera manuum hominum.

Os habent, et non loquentur ; * oculos habent, et non videbunt.

Aures habent et non audient, * nares habent, et non odorabunt.

Manus habent et non palpabunt ; pedes habent et non ambulabunt : * non clamabunt in gutture suo.

Similes illis fiant qui faciunt ea : * et omnes qui confidunt in eis.

Domus Israël speravit in Domino ; * adjutor eorum et protector eorum est.