Pajenn:Perrot - Bue ar Zent.djvu/941

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
941
pedennou diouz ar mintin ha diouz an noz

3. Kovez da bec’hejou hep mez,
Da vihanan bep bla eur wech.

4. Korf da Zalver a resevi
En amzer Bask, hep differi.

5. Yun a ri an daouzek deio,
Ar c’hoaraïz hag ar vijilo.

6. Da wener kig ne zibri ket,
Nag ive da zadorn nep pred.



Litaniou Jezuz


KYRIE, eleison.
Christe, eleïson.
Kyrie, eleïson.
Jesu, audi nos
Jesu, exaudi nos.
Pater de cœlis, Deus, miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus,
Spiritus Sancte, Deus.
Sancta Trinitas, unus Deus,
Jesu, Fili Dei vivi,
Jesu, splendor Patris,
Jesu, candor lucis aeternae,
Jesu, rex gloriae,
Jesu, sol justitiae,
Jesu, Fili Mariae Virginis,
Jesu, amabilis,
Jesu, admirabilis,
Jesu, Deus fortis,
Jesu, pater futuri seculi,
Jesu, magni consilii Angele,
Jesu, potentissime,
Jesu, patientissime,
Jesu, obedientissime,
Jesu, mitis et humilis corde,
Jesu, amator castitatis,
Jesu, amator noster,
Jesu, Deus pacis,
Jesu, auctor vitae,
Jesu, exemplar virtutum,
Jesu, zelator animarum,
Jesu, Deus noster,
Jesu, refugium nostrum,
Jesu, pater pauperum,
Jesu, thesaurus fidelium,
Jesu, bone pastor,
Jesu, lux vera,
Jesu, sapientia aeterna,
Jesu, bonitas infinita,
Jesu, via et vita nostra,
Jesu, gaudium Angelorum,
Jesu, rex patriarcharum,
Jesu, magister apostplorum,
Jesu, doctor evangelislarum,
Jesu, fortitudo martyrum,
Jesu, lumen confessorum,
Jesu, puritas virginum,
Jesu, corona sanctorum omnium,
Propitius esto, parce nobis, Domine,
Ab omni malo, libera nos, Jesu,
Ab omni peccalo,
Ab ira tua,
Ab insidiis diaboli,
A spiritu fornicationis,
A morte perpetua,
A neglectu inspirationum tuarum,
Per mysterium sanctae incarnationis tuae.
Per nativitatem tuam,
Per infantiam tuam,
Per divinissimam vitam tuam,
Per labores tuos,
Per agoniam et passionem tuam,
Per crucem et derelictionem tuam,
Per languores tuos,
Per mortem et sepulturam tuam,
Per resurrectionem tuam,
Per ascensionem tuam,
Per Sanctissimae Eucharistiae institutionem tuam,
Per gaudia tua,
Per gloriam tuam,
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Jesu,
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exaudi nos Jesu,
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis Jesu,
Jesu, audi nos,
Jesu, exaudi nos.


Oremus


DOMINE, Jesu-Christe, qui dixisti : petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis ; quaesumus, da nobis petentibus divinissimi tui amoris affectum, ut te toto corde, ore et opere diligamus et à tua nunquam laude cessemus.

SANCTI nominis tui, Domine, timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum, qui nunquam tua gubernatione destituis quos in soliditate tuae dilectionis instituis. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

(300 devez a induljans eur wech bemde).