Vigilavi : et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
Tota die exprobrabant mihi inimici mei : et qui laudabant me adversùm me jurabant.
Quia cinerem tanquàm panem manducabam : et potum meum cum fletu miscebam.
A facie iræ et indignationis tuæ : quia elevans allisisti me.
Dies mei sicut umbra declinaverunt : et ego sicut fœnum arui.
Tu autem, Domine, in æternum permanes : et memoriale tuum in generationem et generationem.
Tu exsurgens misereberis Sion : quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus.
Quoniàm placuerunt servis tuis lapides ejus : et terræ ejus miserebuntur.
Et timebunt gentes nomen tuum, Domine : et omnes reges terræ gloriam tuam.
Quia ædificavit Dominus Sion : et videbitur in gloria sua.
Respesit in orationem humilium : et non sprevit precem eorum.
Scribantur hæc in generatione altera : et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.
Quia prospexit de excelso sancto suo : Dominus de cœlo in terram aspexit.
Ut audiret gemitus compeditorum : ut solveret filios interemptorum.
Ut annuntient in Sion nomen Domini : et laudem ejus in Jerusalem.
In conveniendo populos in unum : et reges, ut serviant Domino.