Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/569

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
537
ar bloas.


Cujus in miris renovata virgae
Crevit Hebrææ potior potestas,
Pressa dùm tellus baculo scatentes
Protulit undas.

Carne dùm piscis redit integratâ
In cibum sese totiès daturus ;
Æqua lex strictæ quoties suadet
Prandia mensæ.

Quis dapes parcas, vigilesque noctes ;
Quis gregis curam valeat referre,
Inclytam gemmis ubi sacra pressit
Infula frontem.

Cœlitum consors, patriæque vindex,
Præsul, ô nostræ decus omne gentis !
Adsis, et læsi precibus serena
Numinis iras.

Nostra te summum celebrant Parentem
Ora, te summo genitum parente :
Par sit amborum tibi laus per omne,
Spiritus, ævum. Amen.





CANTIC AN ACTION A C’HRAÇ.

Te Deum laudamus : te Dominum confitemur

Te ætemum Patrem : omnis terra veneratur.

Tibi omnes angeli : tibi cœli et universæ potestates.

Tibi Cherubim et Seraphim : incessabili voce proclamant.

Sanctus, sanctus, sanctus : Dominos Deus sabaoth.

Pleni sunt cœli et terra : majestatis gloriæ tuæ.