Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/561

Eus Wikimammenn
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
529
ar bloas.


Ille promissi dubius superni,
Perdidit promptæ modulos loquelæ ;
Sed reformâsti genitus peremptæ
Organa vocis.

Ventris obstruso recubans cubili,
Senseras regem thalamo manentem,
Hinc parens nati meritis uterque
Abdita pandit.

Gloria Patri, genitæque Proli,
Et tibi, compar utriusque semper,
Spiritus alme, Deus unus, omni
Tempore sæcli. Amen.




GOUEL SANT PER HA SANT PAUL.

Ps. eus a C’housperou an Ebestel, pajen 506.

Hymn.

Aurea luce et decore roseo,
Lux lucis, omne perfudisti sæculum,
Decorans cœlos inclyto martyrio,
Hâc sacrâ die quæ dat reis veniam.

Janitor cœli, doctor orbis pariter,
Judices sæcli, vera mundi lumina,
Per crucem alter, alter ense triumpbans,
Vitæ senatum laureati possident.

O felix Roma ! quæ tantorum psincipum
Es purpurata pretioso sanguine,
Non laude tuâ, sed ipsorum meritis
Excellis omnem mundi pulchritudinetn.

Sit Trinitati sempiterna gloria,
Honor, potestas atque jubilatio,
In unitate, cui manet imperium,
Ex tunc et modo, per æterna sæcula. Amen.