Mont d’an endalc’had

Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/559

Eus Wikimammenn
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
527
ar bloas.


Et antiquum documentum Novo cedat ritui; Præstet fides supplementum Sensuum defectui.

Genitori, Genitoque Laus et juhilatio; Salus, honor, virtus quoque : Sit et benedictio : Procedenti ab utroque Compar sit laudatio. Amen.

Hymn.

Sacris solemniis juncta sint gaudia,
Et ex præcordiis sonent præconia ;
Recedant vetera, nova sint omnia,
Corda, voces et opera.

Noctis recolitur cœna novissima,
Quâ Christus creditur agnum et azyma
Dedisse fratribus, juxta legitima
Priscis indulta patribus.

Post agnum typicum, expletis epulis,
Corpus Dominicum datum discipulis,
Sic totum omnibus, quod totum singulis,
Ejus fatemur manibus.

Dedit fragilibus corporis ferculum ;
Dedit et tristibus sanguinis poculum ;
Dicens : Accipite quoa trado vasculum ;
Omnes ex eo bibite.

Sic sacrificium istud instituit
Cujus officium committi voluit
Solis presbyteris, quibus sic congruit,
Ut sumant, et dent cæteris.

Panis Angelicus fit panis hominum,
Dat panis cœlicus, figuris terminum :
O res mirabilis ! manducat Dommum
Pauper, servus et humilis.

Te, trina Deitas unaque, poscimus,
Sic nos tu visita, sicut te colimus :
Per tuas semitas duc nos quo tendimus ;
Ad lucem quam inhabitas. Amen.