Mont d’an endalc’had

Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/554

Eus Wikimammenn
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
522
gousperou


Ex quibus nos humillimas, devotas atque debitas Deo dicamus gratias, alleluia.

Alleluia, alleluia, alleluia




EVIT ZUL AR C’HASIMODO.

Gousperou ar zul,; paj. 496.

Hymn.

Ad cœnam Agni providi, Et stolis albis candidi, Post transitum maris rubri, Cbristo canamus principi.

Cujus corpus sanctissimum In ara crucis torridum, Cruore ejus roseo Gustando, vivimus Deo.

Protecti Paschæ vespere A devastante angelo, Erepti de durissimo Pharaonis imperio.

Jàm Pascba nostrum Christus est, Qui immolatus Agnus est ; Sinceritatis azyma, Caro ejus oblata est.

O verè digna hostia ! Per quam fracta sunt tartara, Redempta plebs captivata, Reddita vitæ præmia.

Consurgit Cbristus tumulo ; Victor redit de baratbro, Tyrannum trudens vinculo, Et paradisum reserans.

Quæsumus, Auctor omnium, In hoc paschali gaudio, Ab omni mortis impetu Tuum defende populum.

Gloria tibi, Domine, Qui surrexisti a mortuis, Cum Patre et Sancto Spiritu, In sempiterna sæcula. Amen.